CONSULARES Nummi

CONSULARES Nummi
CONSULARES Nummi
dicti sunt ex nummis Imperator. inferioris aevi illi, in quibus Imperatores aut Caesares Consulari habitu effinguntur, iis quibus Consulatum gesserunt annis cusi: unicam enim Consulatus dignitatem, tamquam Imperatoriae Maiestatis προςθήκην, ut loquitur Libanius, semper ambiisse Augustos, notum est. Varie autem efficti occurrunt: Interdum enim expressâ thorace vultus imagine, ut Pollio ait, cum stola Consulari, sceptro aquiligero in dextra, et corona radiatâ, quâ caput cingitur, ut sunt nummi Aurelii Probi, Constantii Chlori, cui pro lemmate, VIRTUS. AUGG. et constantini M. qui in cippo praefert, VOT. XX. Quibus adde nummum Crispi Nobilissimi Caesaris, aliquotque ex Licinianis, licet sceptrum non praeferant. Sed et simili figurâ exhibentur in nummis, non luscâ quidem, sed plenâ facie, protomae Tiberii Constantini, et Mauritii Tiberii, dextrâ volumen, laevâ sceptrum aquiligerum, Phocae vero, locô sceptri crucem, Philippici denique, locô voluminis, globum crucigerum, tenentium. Nam etsi post Iulianum in Fastis Consules non describantur, dignitas tamen adhuc longe postea obtinuit etc. Etiam aliquando paria Consulum expressa ἐπὶ τȏυ βήματος sedentium, ut in nummo Constantis Imperatoris aereo; inprimis vero in nummo aureo Theodosii Iunioris (qui inter Consulares inferioris aevi maxime insrgnis est) in quo Theodosius ipse in sella sedet cum Placidio Valentiniano, Consulari habitu uterque. Vide pluribus de his disserentem praefatum Car. du Fresite, d. l. num. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Konsularmünze — Konsularmünzen (auch Familienmünzen; lat. nummi consulares) sind zur Zeit der Römischen Republik geprägte Münzen. Seitdem der römische Senat 44 v. Chr. Caesar das Recht verliehen hatte, Münzen mit seinem Konterfei zu prägen und in Umlauf zu… …   Deutsch Wikipedia

  • Diocleciano — Emperador del Imperio romano …   Wikipedia Español

  • Konsularmünzen — Konsulārmünzen (lat. nummi consulāres), Familienmünzen, die während der röm. Republik geprägten Münzen. In den Umschriften sind die Familiennamen der Konsuln, oft auch nur die Zunamen ausgedrückt. Vgl. Babelon (franz., 1885 87) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • PARIA Consulum — ἐπὶ τοῦ βήματος, ut est apud Themistium, seu pro tribunali sedentium, in nummis interdum expressa. Uti in nummo Constantis Imperatoris aereo maioris formae, ubi sedet ipse Constans celsior, caput nimbô vel lumine circumdatus, cum binis Consulib.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”